November 26, 2010

Sacra Congregatio Caeremonialis - Varia

DE FUNCTIONI SACRIS A S. R. E. CARDINALIBUS IN URBE CELEBRANDIS – DE CAEREMONIALI CAPELLAE PAPALIS – DE USU GESTANDI CRUCEM PECTORALEM SUPER CAPPAM MAGNAM – DE EXEQUIIS AC FUNERIBUS S. R. E. CARDINALIUM IN ROMANA CURIA.

Die 17 mensis augusti anni 1916, feria V, in Palatio Apostolico Vaticano, habita fuit Caeremonialis Congregatio, relatore Emo ac Rmo Dno Cardinali Vincentio Vannutelli, Episcopo Ostien. Et Praenestin., S. Collegii Decano, Praefecto.

Eminentissimi Patres quaestiones quasdam ac dubia expenderunt circa interpretationem atque applicationem Decretorum Dignitatis eminentia et Sollemne semper fuit, quae ab hac Sacra Congregatione edita sunt die 30 maii 1902, quoad functiones Cardinalitias, sive solemnes sive privatas in Urbe celebrandas. Emi Patres, eadem Decreta in omnibus confirmantes, declararunt insuper, non licere mulieribus, neque si de aliqua religiosa Congregatione vel pia sodalitate sint, Sollemnia Cardinalitia cantu comitari.

Nonnulla praeterea statua sunt circa Caeremoniale Capellae Papalis et ordinem in eadem servandum.

Quum vero alicubi Episcopi Crucem pectoralem super Cappam magnam gestare soleant, Emi Patres, ne illis Romam advenientibus certa desit norma qua se gerere debeant, re diligenter perpensa, secundum contrariam traditionem Cardinalium et Episcoporum in Urbe, statuerunt: In Romana Curia et in Pontificia Capella nihil innovetur.

Quaedam etiam decreta sunt circa exequias et funera S. R. E. Cardinalium, atque etiam, Summo Pontifice optante pietatem suam Cardinalibus defunctis testari, propositum susceptum est instituendi funus anniversarium in Palatio Apostolico, ipso Summo Pontifice praesente, mense novembri habendum, in suffragium Cardinalium qui intra annum in Curia vel extra Curiam sint defuncti.

Quae omnia Ssmo D. N. Benedicto Pp. XV relata ab Emo Cardinali S. H. C. Praefecto, in audientia diei 22 augusti, Sanctitas Sua confirmare et approbare dignata est, statuens ac iubens, ut quotannis, mense novembri, Capella Papalis in Apostolico Palatio habeatur, in suffragium S. R. E. Cardinalium intra annum defunctorum; mandans insuper ut hac de re a Sacra eadem Congregatione speciale edatur Decretum.

E Secretaria S. C. Caeremonialis, die 24 augusti 1916.

NICOLAUS CANALI, Secretarius.

DECRETUM

Cum in obitu S. R. E. Cardinalium, qui in Curia decessissent, varii, pro varietate temporum, funebres ritus adhiberentur, Benedictus XIV P. M., morem a Benedicto XIII servatum probando, Constitutione Praecipuum, die XXIII novembris MDCCXLI edita, haec decrevit:

« Quod in posterum Cardinalium in Romana Curia decedentium exequiae semper de mane, nunquam vero de vespere celebrentur et celebrari debeant, infrascripta forma servata, videlicet, quod Fratres ex Ordinibus Mendicantium de mane diluculo ad Ecclesiam in qua defuncti Cardinalis corpus expositum reperitur, pro inibi tribus Officiis defunctorum Nocturnis de more decantandis, sollicite accedant ; quibus quidem Nocturnis decantatis, eodem mane ... Capella Pontificia, intervenientibus Romano Pontifice ac Sacro Cardinalium coetu, nec non omnibus et singulis Capellam Pontificiam constituentibus, habeatur, et in ea Sacrum Missae defunctorum Sacrificium a Cardinale Cardinalium coetus pro tempore Camerario existente, eoque impedito, ab altero Cardinale ab eodem Cardinale Camerario delegato, solemniter celebretur, quodque supra defuncti Cardinalis corpus absolutio ab eodem Pontifice praesente, eoque absente, a dicto Cardinale Camerario, seu, eo pariter absente, a Cardinale, ut praefertur, delegato, impertiatur ».

Sed hae praescriptiones cum mutata Urbis condicio quominus servarentur vetaret, Sacra haec Caeremonialis Congregatio funebria pro Cardinalibus officia ad eam exegit rationem, quae vestigium veteris magnificentiae quam maxime retineret. Itaque constituit ut, Praefecto pontificalium caeremoniarum moderante, Sacrum solemne ab Episcopo fieret, cui ministri atque adiutores, qui soliti essent, inservirent ; liceret autem Cardinalibus civitatumque exterarum Legatis, quamvis non palam, interesse: et cum ipse Pontifex Maximus adesse non posset, eius loco Cardinalis Sacrii Collegii Decanus ritualem absolutionem, Sacro peracto, impertiret.

Hoc tamen Ssmo D. N. Benedicto Pp. XV haud satis esse, pro eius erga Cardinales animo atque studio, visum est ; ab eamque rem huic Sacrae Congregationi mandavit ut, re diligenter perpensa, modum aliquem excogitaret quo posset Summus Pontifex eis qui sibi in oneroso Pontificii regimine adiutores exstitissent, ut est in illa Constitutione, ultimum debitumque sui amoris suaeque pietatis persolvere officium.

Quare Sacra haec Congregatio, in conventu proxime habito, die XVII mensis Sextilis, censuit Cardinalium funera in Curia eodem quo usque adhuc ritu, sed ampliore quodam apparatu in templis idoneis, esse facienda, ac praeterea solemne quotannis in Vaticanis aedibus Sacrum pro omnibus Cardinalibus, qui intra annum proximum decessissent, Summo adstante Pontifice, habendum esse.

Haec Ssmus D. N. Benedictus Pp. XV, cum sibi ab infrascripto Cardinali Sacrae Caeremonialis Congregationis Praefecto in audientia diei XXII eiusdem mensis et anni relata fuissent, probavit, et constituit ut quotannis, mense novembri, certa die, pro omnibus Cardinalibus, qui intra annum proxime elapsum, sive in Curia sive extra Curiam, supremum diem obiissent, Sacrum solemne in aedibus Vaticanis, adstantibus Romano Pontifice ac Sacro Cardinalium Collegio atque etiam omnibus Pontificiam Capellam constituentibus, a Cardinali S. Collegii Camerario, vel a Cardinali ab eo delegato, fieret : quo peracto, ipse Summus Pontifex ritualem absolutionem tumulo impertirer.

Contrariis quibuscumque non obstantibus.

Datum e Secretaria S. Caeremonialis Congregationis, die XVV augusti anni MCMXVI.

VINCENTIUS CARD. VANNUTELLI, Episc. Ostien. Et Praenestin.,

S. Congr. Caeremonialis Praefectus

L.+S.

Nicolaus Canali, Secretarius

---

Acta Apostolicae Sedis, Annus IV. – Vol. IV (num. 21), Romae 1912 [Die 2 Decembris], s. 409-411.