February 9, 2011

Sacra Congregatio Caeremonialis


Ad Congregationem Caeremonialem pertinet moderatio caeremoniarum in Sacello Aulaque Pontificali servandarum et sacrarum functionum quas Patres Cardinales extra pontificale sacellum peragunt; itemque eadem Congregatio cognoscit quaestiones de praecedentia tum Patrum Cardinalium tum Legatorum quos variae Nationes ad Sanctam Sedem mittunt.[1]

Codex Iuris Canonici [1918], Liber secundus – De personis. Pars prima – De clericis. Sectio II. – De clericis in specie. Cap. IV. Art. I. – De Sacris Congregationibus. Can. 254.


[1] Pius X, const. « Sapienti consilio », 29 iun. 1908, § I, n. 90; Ordo servandus in S. Congregationibus, Tribunalibus, Officiis Romanae Curiae, 29 sept. 1908, Pars II, Normae peculiares, cap. VII, art. IV, n. 50.