January 30, 2012

Enchiridion indulgentiarum - Benedictio papalis


"Plenaria indulgentia" conceditur christifideli qui Benedictionem impertitam vel a Summo Pontifice Urbi et Orbi vel ab Episcopo fidelibus suae curae commissis iuxta normam 7, 2, huius Enchiridii, devote acceperit, etsi, rationabili circumstantia, sacris ritibus physice non adfuerit, dummodo ritus ipsos, dum peraguntur, ope instrumenti televisifici vel radiophonici propagatos pia mentis intentione secutus fuerit.

Enchiridion indulgentiarum. Normae et concessiones, Romae MCMIC, p. 53