March 11, 2013

Oratio pro eligendo Summo Pontifice






Omnes autem pastores et christifideles, toto orbe, ferventes orationes ad Deum effundant ut Electorum animos illuminet et in explendo munere concordes efficiat, ut Romani Pontificis electio sollicita, unanimis ad animarum salutem totiusque populi Dei bonum frugifera evadat.
[De Missa pro eligendo Romano Pontific, [in:] Officium de Liturgicis Celebrationibus Summi Pontificis, Ordo Rituum Conclavis, E Civitate Vaticana, MM, n. 19, p. 19]


[De ingressu in Conclave, ibidem, n. 37-38, p. 57, 59]


---


Orémus.

Deuis, qui, pastor ætérnus,
gregem tuum assídua custόdia gubérnas,
eum imménsa tua pietáte concéde Ecclésia pastόrem,
qui tibi morum sanctitáte pláceat,
et vígili nobis sollicitúdine prosit.
Per Dόminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum,
qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus,
per όmnia sǽcula sæculόrum.
Amen.


[Missa pro eligendo Romano Pontifice, ibidem, n. 22, p. 23]


---


Pro Cardinálibus qui Románum Pontíficem elígere debent:
ut, Spíritus Sancti grátia perfúsi,
dignum Ecclésiae patrem et pastόrem desígnent
qui totis víribus domínicæ plebis servítio se commíttat,
Dόminum orémus :


Te rogámus, audi nos.


[ibidem, n. 24, p. 33]


---


[Antiphonæ ad Beatam Mariam Virginem, ibidem, n. 105, p. 291]