February 25, 2013

BENEDICTVS MAGNVS





Cinquantième anniversaire de la Proclamation du Dogme de l’Immaculée Conception (8 décembre 1904)


Je me rappellerai ce jour comme un des plus solennels de ma vie. Aujourd’hui, c’est ravi et le coeur débordant d’une joie très pure, que j’ai assisté au triomphe solennel de Marie dans la basilique vaticane et dans toutes les églises de la ville.
Cette émulation sincère et affectueuse montrait, une fois de plus, l’attachement de Rome à la Vierge bénie. Le grand temple rempli de fidèles, la splendeur de la grandiose cérémonie, en ce lieu, le plus vénéré de toute la terre, et là-bas, dans le haut de l’abside étincelant de la gloire d’une éclatante lumière, l’image de Marie Immaculée qui semblait sourire au pape, dans la majesté de la pompe pontificale, au groupe imposant de cardinaux et d’évêques venus en grand nombre de tous les points de la terre, des dignitaires ecclésiastiques et laïques ; et pendant que se déroulaient les saints mystères, les harmonies de Perosi se répandaient dans les nefs comme des voix venues du ciel et montaient chercher un nouvel écho dans l’immense coupole. Quel témoignage de foi, quel triomphe pour Marie !
Je ne crois pas que sur terre puisse concevoir une vénération plus grande et plus merveilleuse. Pour moi, mêle à la foule des jeunes séminaristes de tous pays, mais placé assez près de la Confession pour pouvoir bien suivre presque tout le déroulement de l’imposante cérémonie...
---

February 11, 2013

Oremus pro Pontifice nostro Benedicto!



Fratres carissimi
Non solum propter tres canonizationes ad hoc Consistorium vos convocavi, sed etiam ut vobis decisionem magni momenti pro Ecclesiae vitae communicem. Conscientia mea iterum atque iterum coram Deo explorata ad cognitionem certam perveni vires meas ingravescente aetate non iam aptas esse ad munus Petrinum aeque administrandum. 


Bene conscius sum hoc munus secundum suam essentiam spiritualem non solum agendo et loquendo exsequi debere, sed non minus patiendo et orando. Attamen in mundo nostri temporis rapidis mutationibus subiecto et quaestionibus magni ponderis pro vita fidei perturbato ad navem Sancti Petri gubernandam et ad annuntiandum Evangelium etiam vigor quidam corporis et animae necessarius est, qui ultimis mensibus in me modo tali minuitur, ut incapacitatem  meam ad ministerium mihi commissum bene  administrandum agnoscere debeam. Quapropter bene conscius ponderis huius actus plena libertate declaro me ministerio Episcopi Romae, Successoris Sancti Petri, mihi per manus Cardinalium die 19 aprilis MMV commissum renuntiare  ita ut a die 28 februarii MMXIII, hora 29, sedes Romae, sedes Sancti Petri vacet et Conclave  ad eligendum novum Summum Pontificem ab his quibus competit convocandum esse.
Fratres carissimi, ex toto corde gratias ago vobis pro omni amore et labore, quo mecum pondus ministerii mei portastis et veniam peto pro omnibus defectibus meis. Nunc autem Sanctam Dei Ecclesiam curae Summi eius Pastoris, Domini nostri Iesu Christi confidimus sanctamque eius Matrem Mariam imploramus, ut patribus Cardinalibus in eligendo novo Summo Pontifice materna sua bonitate assistat. Quod ad me attinet etiam in futuro vita orationi dedicata Sanctae Ecclesiae Dei toto ex corde servire velim. 

Ex Aedibus Vaticanis, die 10 mensis februarii MMXIII  

BENEDICTUS PP XVI


© Copyright 2013 - Libreria Editrice Vaticana

---



February 4, 2013

Proclamatio Dogmatis Assuptionis Beatae Mariae Virginis A. D. 1950