January 4, 2014

Ius Pontificalium. Introductio in Caeremoniale Episcoporum


Edita nostra in Pontificale Romanum expositione, in mente nostra erat Caeremoniale Episcoporum servato ordine Caeremonialis explanare (1); aliam tamen viam ingredi debuimus : nam multiplices quaestiones iuris pontificalis solvendae sive explanandae erant quae vel obsoletae devenerunt et adhuc in Caeremoniali leguntur, vel post eius publicationem inductae fuere. Ex alia facie ritus plurimi a Sancta Sede recentissime reformati sunt et prout nunc in Caeremoniali reperiuntur exponere non expedit. In voto enim plurimorum episcoporum est ut functiones pontificales quantum fieri potest, simplificentur, sed id fieri tantum potest si ad meliorem traditionem revertamur, sicut in officio Majoris Hebdomadae iam factum est (2-3).

Utilius proinde episcopis et sacrorum rituum studiosis putavimus ordinem Codicis Iuris Canonici sequi, agendo primo de personis, deinde de rebus, et ultimo de actionibus. De istis agitur tantum in genere, et discussioni subiiciuntur ritus qui nec semper bonam consuetudinem supponunt.

Non licuit ergo nobis Caeremoniale Episcoporum ordinatim commentariis illustrare : id certe facilius fuisset, esset tamen temporis dispendium, nec desunt auctores qui functiones pontificales, missam praesertim et vesperas una cum officiis per annum occurrentibus, optime explnanant.

Ritus Romanus non aliter ac Ecclesia Dei hierarchicus est (4), et in unaquaque ecclesia cathedrali evolvitur cum episcopi officia divina faciente vel saltem eisdem praesente : propterea enim Caeremoniale compositum est, estque liber venerabilis, trium saeculorum usu comprobatus, qui pluribus nobilitatur qualitatibus, praesertim veracitate, nam elapso saeculo et nostro multae sunt res vanae atque fallaces quae admirationem ne dicam scandalum provocant, et quae viam sanctuarii invenerunt (5).

Arctius in dies redditur necessarium ut sacri ritus intellegibili et rationabili modo celebrentur, sed ad talem obtinendum effectum fontes perlustrare debemus, etenim non solum antiqui codices liturgici verum etiam monumenta ministerii pontificalis vel sacerdotalis testes sunt Fidei (6). Non solum proinde nobis diu noctuque laboravimus sed omnibus liturgicam veritatem exquirentibus.

RR. DD. Fredericus Vier OFM, Annibal Bugnini CM, et Joseph Narciso dos Santos CMF, totum opus perlegerunt et auctorem in multis perlibenter adiuverunt. Dominus retribuet!

J. N.

---

(1) Commentarium ad Caeremoniale Episcoporum gallica lingua parat Leo Gromier, ProtAp., in re liturgica et Romani usibus peritus et SRC consultor acceptissimus.

(2) Nunc "Celebrans et ministri, clerus et populus, sedentes auscultant" ait novissima rubrica, duc lector SS. Scripturarum pericopes cantat; ad invitationem 'Flectamus genua' omnes "per aliquot temporis spatium" flexis genibus sistunt, nam vel ita fiat, vel delenda est invitatio ad genuflectendum, et sic de aliis. Aliquando tamen expedit ritus recentiores conservare, vel etiam novos introducere, veluti solemnem et collectivam renovationem promissionum baptismatis (coram episcopo in ecclesiis cathedralibus). Hac de re scripsit Mabillon (+ 1707) "Ubi regnant antiqui ritus, hi constanter retinendi; ubi novi prae antiquis praevaluerunt, antiquos laudare decet, novos non rejicere". Sed adiunxit: "Qui novos sacrorum rituum libros novissimis temporibus scripserunt mirum est, quantum sibi tribuerint in pervertenda venerabili antiquitate, cuius institutiones, nedum institutionum rationes, omnino ignorabant. Cumque quod suo tempore fieri cernebant, id omnibus retro saeculis semper actitatum fuisse autumarent; probabiles, ut sibi videbantur, receptae novitatis rationes adinvenerunt, quae penitus veterum sententiae non raro adversantur... proinde eos qui eiusmodi officiis praepositi sunt, invitemus ad consulendam antiquitatem, quae, quanto fonti propior, tanto venerabilior est : eosdemque admoneamus ne ita vulgares et contritas ratiunculas praeferant, quasi maiores nostros in sanciendis contrariis ritibus omni ratione destitutos fuisse existiment". In ordinem Romanum Commentarius, caput XXI. Mabillon scripsit circiter anno 1689, sed de quibus libris novissimis sacrorum rituum loqui intendit? Non dubitamus quin in mente sua duo erant libri : Caeremoniale Apostolicum Augustini Patrizi et Caeremoniale Episcoporum, nam primus genuit secundum et in alterutro multa sunt quae necessario reformari debent, uti "assistentia" episcopi in cappa missam incipientis cum celebrante a sinistris : intonatio 'Gloria' a celebrante, dorso fidelibus obverso, vel initium canonis a celebrante priusquam Trisagion finis imponatur. Vide Nabuco, La liturgie papale et les origines du Cérémonial des Eveques, Miscellanea Mohlberg, Romae 1948, vol I, p. 283-300.

(3) Card. Tommasi (+ 1713), a Pio VII inter beatos renuntiatus, de reformatione 'Del cerimoniale' scripsit "Per la poca prattica che ho in queste materie, trovo gran differenza nelle cerimonie antiche e moderne : quelle erano poche, facili e misteriose; le moderne molte a segno che per saperle tutte vi vuole una buona e feconda memoria; sono anco difficili straccendo non tanti il corpo, quanto lo spirito che viene a dissiparsi et a non attendere al principale, che e il culto interno verso Iddio". Opuscoli inediti, Studi e Testi, 15, p. 40. Beatus Tommasi an Innocentio XII in consultorem SRC electus est sed officium renunciavit, vir unus instar omnium, "per la poca prattica que ho in queste marerie"; a Clemente XI ad officium revocatus est, sed, proh dolor, reformationes quas volebat non potuit videre sed tantum "in virgole, accenti e punti". Op. cit. p. 12.

(4) Hac de re lege Dom Lambert Bauduin, Notes de la Liturgie, 2e conférence, Semaines liturgiques, Maredsous 1912, p. 134-142.

(5) Canonici et praelati cappa praelatitia utuntur cuius pars principalis, talaris videlicet, simpliciter scissa est et cauda fictitia appensa; nobilissimum linum substituitur rebus quae nullo modo possunt cum eo comparari; partes cardinales serico cum undis symmetricis mechanice factis 'imprimés' utuntur; in dies frequentius loco cereorum adhibentur res metallicae cum parvo cereo intus occulto; altaria intra functiones magnis candelabris cum cereis extinctis replentur; in quadam ecclesia nobilissimae civitatis Europae missae solemni exsequiali interfuimus cum sacris ministris coram corpore defuncti, sed arca in media navi apposita erat vacua et missa lecta, eaque expedita, sacerdos ad feretrum se contulit illudque aspergebat cum hyssopo, sed sine aqua lustrali eo quod homines qui ecclesiam pro exsequiis paraverunt aquam cum sale pannos funebres maculare dicebant; organa, ipsaeque campanae instrumentis electricis substituuntur, quaeque omnia a nostro Caeremoniali aliena sunt.

(6) "Les milliers de monuments liturgiques que nous avons dessinés ou décrits fournissent un témoignane saisissant; ils prouvent la perpétuité du meme rite, l'usage continu des memes ustensiles sacrés pendant dix-neuf siecles, au milieu des bouleversements politiques et des mobiles caprices du gout. Leur témoignage constitue un véritable argument dogmatique devant lequel on a vu l'Angleterre reprendre ses antiques croyances avec ses vieux rituels". RF, La Messe, 8, p. 214.

J. Nabuco, Ius Pontificalium. Introductio in Caeremoniale Episcoporum, Desclée 1956, p. VII-IX [= Praefatio].